monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 14
Noli dicere tibi, quando forte luxurianter aliquid vis agere: Uxorem non habeo, facio quod volo; non enim post uxorem meam pecco. Iam nosti pretium tuum, iam nosti quo accedis, quid manduces, quid bibas; imo quem manduces, quem bibas. Abstine te a fornicationibus. Ne forte mihi dicas: Ad fornicem vado, ad meretricem pergo, ad prostitutam eo: nec illud praeceptum violo, quo dictum est, Non moechaberis; quia uxorem nondum habeo, nec post illam aliquid facio: nec illud praeceptum violo, ubi dictum est, Non concupisces uxorem proximi tui. Qui ad publicam vado, in quod praeceptum incurro? Non invenimus chordam, quam tangamus? non invenimus chordam? Quo nervo ligemus fugitivum istum? Non fugiat , habet unde ligetur: sed amet, et non erit ligamentum, sed ornamentum. Non enim ligamentum, sed ornamentum in ipsis decem chordis invenimus. Decem enim praecepta ad duo illa referuntur, sicuti audivimus, ut diligamus Deum et proximum: et duo illa ad unum illud. Unum est autem, Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris . Ibi continentur decem, ibi continentur duo.