monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 13
Sed quia dissimulatis a pugna interiore , et delectant vos pugnae exteriores, ideo non vultis pertinere ad canticum novum; ubi dicitur, Qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum . Est enim bellum quod secum agit homo, dimicans contra concupiscentias malas, frenans avaritiam, elidens superbiam, suffocans ambitionem, trucidans libidinem. Has pugnas facis in occulto, et non vinceris in aperto. Ad hoc docentur manus vestrae ad praelium, et digiti vestri ad bellum. Non est hoc in spectaculis vestris. In illis spectaculis non id est venator, quod citharista; aliud agit venator, aliud citharista: in spectaculo Dei unum est. Tange easdem decem chordas, et feras occides, utrumque simul facis. Tangis primam chordam, qua unus colitur Deus; cecidit bestia superstitionis. Tangis secundam, qua non accipis nomen Domini Dei tui in vanum; cecidit bestia erroris nefandarum haeresum, quae id putaverunt. Tangis tertiam chordam, ubi pro spe futurae quietis facis quidquid facis; interficitur crudelior caeteris bestiis amor saeculi huius. Propter amorem enim saeculi huius laborant homines in omnibus negotiis: tu autem in omnibus bonis operibus tuis labora, non propter amorem saeculi huius, sed propter sempiternam requiem quam promittit Deus. Vide quomodo utrumque simul facis, et chordas tangis, et bestias occidis, id est, et citharista es et venator. Non vos delectant talia spectacula, ubi non promeremur oculos editoris, sed oculos Redemptoris? Honora patrem tuum et matrem tuam: tangis quartam chordam, ut honorem parentibus deferas; cecidit bestia impietatis. Non moechaberis: tangis quintam chordam; cecidit bestia libidinis. Non occides: tangis sextam chordam; cecidit bestia crudelitatis. Non furtum facies: tangis septimam chordam; cecidit bestia rapacitatis. Non falsum testimonium dices: tangis octavam chordam; cecidit bestia falsitatis. Non concupisces uxorem proximi tui: tangis nonam chordam; cecidit bestia adulterinae cogitationis. Aliud est enim non facere aliquid tale praeter uxorem, aliud non appetere alienam uxorem. Ideo duo praecepta sunt, Non moechaberis, et, Non concupisces uxorem proximi tui. Non concupisces rem proximi tui: tangis decimam chordam; cecidit bestia cupiditatis. Ita cadentibus omnibus bestiis securus et innocens in Dei dilectione et humana societate versaris. Tangens chordas decem, quot bestias occidis? Nam multa capita sunt sub istis capitibus. In singulis chordis non singulas bestias, sed greges interficis bestiarum. Sic ergo canticum novum cum amore, non cum timore cantabis.