monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 12
Haec ergo, fratres mei, facite, ut possitis concordare cum adversario. Nec amara sunt quae dico; aut si amara sunt, curant. Potio ista si amara est, accipiatur: quia in periculo sunt viscera, amara est, bibatur. Melius est modica amaritudo in faucibus, quam aeternum tormentum in visceribus. Mutate ergo vos. Quicumque non faciebatis hoc bonum castitatis, iam facite. Nolite dicere: Non potest fieri. Foedum est, fratres mei, turpe est, ut vir dicat non posse fieri quod facit femina. Scelus est, ut vir dicat: Non possum. Quod potest femina, vir non potest? Quid enim, illa carnem non portat? Prior a serpente decepta est. Castae uxores vestrae ostendunt vobis fieri posse quod non vultis facere, et dicitis fieri non posse! Sed forte dices, ideo illam facilius facere posse, quia multa illi custodia est, legis praeceptum, diligentia maritalis, terror etiam legum publicarum; est etiam verecundiae et pudoris illius magnum munimentum. Multae custodiae faciunt feminam castiorem, virum castum faciat ipsa virilitas. Nam ideo mulieri maior custodia, quia maior infirmitas. Illa erubescit viro, tu non erubescis Christo? Tu liberior, quia fortior: quia facile vincis, ideo tibi commissus es. Super illam et diligentia viri, et terror legum, et consuetudo morum, et verecundia maior: et Deus super te, tantum Deus. Invenis enim facile pares viros, quibus non timeas erubescere, quia faciunt illud multi. Et tanta est perversitas generis humani, ut aliquando metuendum sit ne castus erubescat inter impudicos. Ideo non cesso tangere quintam istam chordam, propter ipsam perversam consuetudinem et labem totius, ut dixi, generis humani. Si quis inter vos faciat homicidium, quod avertat Deus, pellere illum vultis de patria, et continuo, si fieri potest, excludere. Si quis faciat furtum, odistis illum, nec videre vultis. Si quis dicat falsum testimonium, abominamini, nec vobis homo videtur. Si quis concupiscat alienas res, raptor et iniustus deputatur. Si quis volutatur eum ancillis suis, amatur, blande accipitur; convertuntur vulnera in ioca. Si quis autem existat qui dicat se castum, non facere adulterium, notum autem sit quod non faciat; erubescit accedere ad illos non sui similes, ne insultent, ne irrideant, ne dicant non esse virum. Ad hoc delapsa est humana perversitas, ut vir habeatur victus a libidine, et vir non habeatur victor libidinis. Triumphantes exsultant, et non sunt viri: iacent prostrati, et viri sunt? Si spectares, ille tibi videretur fortior , qui iaceret sub bestia, quam qui perimeret bestiam?