monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 11
Modo non me intueamini, sed sermonem Dei. Nolite irasci medicamento vestro; non inveni enim aliud qua transirem. Veni ad quintam chordam homo, qui tango psalterium decem chordarum; numquid praetermissurus eram quintam? Imo assidue percussurus. In illa enim video iacere totum pene genus humanum, in illa video plus laborare . Ipsam percutiendo quid dico? Nolite moechari post uxores vestras, quia non vultis ut moechentur post vos uxores vestrae. Nolite ire vos, quo eas sequi non vultis. Sine causa vos excusare conamini, quando dicitis: Numquid eo ad uxorem alienam? Ad ancillam meam eo. Vis ut dicat uxor tua tibi: Numquid eo ad virum alienum? Ad servum meum eo. Dicis: Non est uxor aliena, ad quam vado. Numquid vis dicatur tibi: Non est vir alienus, ad quem vado? Absit ut dicat hoc illa. Melius enim dolet te, quam imitatur te. Illa enim casta et sancta femina et vere christiana, quae dolet fornicantem virum, et non dolet propter carnem, sed dolet propter charitatem; non ideo non vult ut facias, quia et ipsa non facit, sed quia tibi non expedit. Nam si propterea non facit, ut tu non facias; si feceris, faciet. Si autem Deo illud debeat, si Christo illud debeat quod tu exigis, et ideo reddat, quia iubet ille; etsi fornicatur vir, castitatem femina illa Deo exhibet. Christus enim loquitur in cordibus bonarum feminarum, loquitur intus ubi non audit vir, quia nec dignus est, si talis est: loquitur ergo ille interius, et dicit, et filiam suam consolatur huiusmodi verbis: De iniuriis viri tui torqueris, quid tibi enim fecit? Dole; sed ipsum noli imitari, ut male facias, sed ipse te imitetur in bono. Nam in eo quod male facit, noli eum putare caput tuum, sed me Deum tuum . Nam si et in eo quod male facit caput est, et secuturum est corpus caput suum; eunt ambo per praeceps. Ut autem non sequatur malum caput suum, teneat se ad caput Ecclesiae Christum: huic debens castitatem suam, huic deferens honorem suum, absens sit vir, praesens sit vir, non peccat illa; quia nunquam est absens, cui debet ut non peccet.