monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 10
Aegrum attendite. Aeger aegrotantem se odit qualis est: inde incipit concordare cum medico. Quia et medicus odit eum qualis est: nam ideo vult sanum esse, quia odit eum febrientem: et est medicus febris persecutor, ut sit hominis liberator. Sic avaritia, sic libido, sic odium, concupiscentia, luxuria, sic nugacitas spectaculorum, febres sunt animae tuae, debes illas odisse cum medico: ita concordas cum medico, niteris cum medico, et libenter audis quod iubet medicus, libenter facis quod iubet medicus, et proficiente iam sanitate incipiunt etiam delectare praecepta. Quam onerosus est cibus aegris quando reficiuntur: et peiorem horam deputant aegri refectionis suae, quam suae accessionis; et tamen cogunt se concordantes cum medico, et quamvis inviti et obluctantes vincunt se ut aliquid accipiant. Quanta aviditate sani maiora percepturi sunt, unde aegri minora vix accipiunt? Sed unde hoc factum est? Quia oderant febrem suam, et cum medico concordaverunt, et simul persequebantur febrem medicus et aegrotus. Cum ergo et nos talia dicimus, non odimus nisi febres vestras: imo in nobis ipse sermo Dei febres vestras odit , cum quo concordare debetis. Nam nos quid sumus, nisi liberandi vobiscum, sanandi vobiscum?