monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 9
Tales enim homines, plerumque supplantantur tali cogitatione, ut dicant sibi: Si fieri posset, non nobis minaretur Deus, non talia per Prophetas suos diceret, quae homines deterrerent; sed antequam veniret, daret omnibus indulgentiam, ignosceret omnibus, postea veniret, neminem mitteret in gehennas. Iam quia iniquus est, iniquum vult Deum. Vult te Deus facere similem sui, et conaris tu Deum facere similem tui. Placeat tibi ergo Deus qualis est, non qualem illum esse vis. Perversus enim es, et talem vis Deum qualis es, non qualis est. Si autem placeat tibi qualis est, corrigeris, et diriges in eam regulam cor tuum, a qua nunc alienus distortus es. Placeat tibi Deus qualis est, ama qualis est: non te ipse amat qualis es, sed odit te qualis es. Ideo tui miseretur, quia odit te qualis es, ut faciat te qualis nondum es. Faciat te, dixi, qualis nondum es. Nam illud tibi non promittit, quia faciet te qualis est. Nam eris qualis est, sed ad quemdam modum; id est, imitator Dei velut imago, sed non qualis imago est Filius. Nam etiam imagines in hominibus diversae sunt. Filius hominis habet imaginem patris sui, et hoc est quod pater eius, quia homo est sicut pater eius. In speculo autem imago tua non hoc est quod tu. Aliter est enim imago tua in filio, aliter in speculo: in filio est imago tua secundum aequalitatem substantiae; in speculo autem quantum longe est a substantia, et tamen est quaedam imago tua, quamvis non talis, qualis in filio tuo secundum substantiam. Sic in creatura, non hoc est imago Dei, quod est in Filio, qui hoc est quod Pater, id est, Verbum Dei per quod facta sunt omnia. Recipe ergo similitudinem Dei, quam per mala facta amisisti. Sicut enim in nummo imago imperatoris aliter est, aliter in filio: nam imago et imago est; sed aliter impressa est in nummo, aliter in filio, aliter in solido aureo imago imperatoris: sic et tu nummus Dei es, ex hoc melior, quia cum intellectu et cum quadam vita nummus Dei es, ut scias etiam cuius imaginem geras, et ad cuius imaginem factus sis: nam nummus nescit se habere imaginem imperatoris. Ergo ut dicere coeperam, odit te Deus qualis es, sed amat te talem qualem te esse vult: et ideo ille te ut muteris hortatur. Concorda cum illo, et incipe primo bene velle, et odisse te qualis es: hoc sit tibi initium concordiae cum sermone Dei, ut incipias primo tu odisse te qualis es. Cum coeperis et tu odisse te talem qualis es, sicut te talem odit Deus, incipis iam ipsum diligere Deum qualis est.