monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 8
Attendat enim Charitas vestra, ut dicam quod Dominus suggerit. Accepit Legem populus Iudaeorum istam in decalogo: non observavit. Et quicumque obtemperabant, timore obtemperabant poenae, non amore iustitiae: portabant psalterium, non cantabant. Cantanti enim voluptas est, timenti onus est. Ideo vetus homo aut non facit, aut timore facit; non amore sanctitatis, non delectatione castitatis , temperantiae, charitatis, sed timore. Vetus enim homo est; et vetus homo canticum vetus cantare potest, non novum. Ut autem cantet canticum novum, sit novus homo. Quomodo autem possit esse novus homo, audi, non me, sed Apostolum dicentem, Exuite, vos, veterem hominem, et induite novum. Et ne quis putaret, cum dixit, Exuite, vos, veterem hominem, et induite novum; aliquid deponendum esse et aliquid accipiendum, cum de mutando praeciperet homine, subiecit et ait, Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem . Hoc est quod ait, Exuite veterem hominem, et induite novum: hoc dixit, Mutate mores. Saeculum diligebatis, Deum diligite: nugatoria iniquitatis, temporales voluptates diligebatis; proximum diligite. Si dilectione facitis, canticum novum cantatis: si timore facitis, facitis tamen; portatis quidem psalterium, sed nondum cantatis: si autem nec hoc facitis, proiicitis ipsum psalterium. Melius est vel portare, quam proiicere: sed rursus, melius cum voluptate cantare, quam cum onere portare. Nec pervenit ad canticum novum, nisi iam cum voluptate cantans. Nam qui portat cum timore, adhuc in vetustate est . Et quid est quod dico, fratres, attendite. Non concordavit cum adversario suo, qui cum timore adhuc facit: timet enim ne veniat Deus, et damnet illum. Nam nondum delectat castitas, nondum illum delectat iustitia; sed iudicium Dei formidans, a factis temperat: non concupiscentiam ipsam damnans, quae saevit in eo. Nondum illum delectat quod bonum est: nondum ibi habet suavitatem, ut cantet canticum novum; sed de vetustate poenas timet: nondum concordavit cum adversario.