monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 7
Si diceretur nobis, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et de proximo nostro nihil diceretur, non esset decachordum, sed trichordum. Quia vero addidit Dominus, Et diliges proximum tuum tanquam te ipsum; et contexuit dicens, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae : tota Lex in duobus praeceptis est, in dilectione Dei et dilectione proximi; ad duo itaque praecepta, id est, ad dilectionem Dei et proximi pertinet decalogus. Ad primum praeceptum tres chordae pertinent, quia Deus est Trinitas. Ad alterum vero praeceptum, id est, ad dilectionem proximi, septem chordae: quomodo vivatur inter homines. Nam ipse numerus septenarius, tanquam septem chordarum, incipit ab honore parentum: Honora patrem tuum et matrem tuam . Ad parentes enim suos homo aperit oculos, et haec vita ab eorum amicitia sumit exordium. Quisquis autem suis parentibus non defert honorem, quibus parere poterit? Honora patrem tuum et matrem tuam. Et dicit Apostolus: Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum . Quomodo primum, quando quartum est mandatum, nisi quia in septenario numero est primum? Ad dilectionem proximi primum est in altera tabula. Nam ideo duae tabulae Legis datae sunt. Deus enim famulo suo Moysi in monte duas tabulas dedit, in quibus duabus tabulis lapideis conscripta erant decem praecepta Legis (quod est psalterium decem chordarum); tria in una tabula ad Deum pertinentia, septem in altera tabula ad proximum. In altera ergo tabula primum est, Honora patrem tuum et matrem tuam. Secundum, Non moechaberis. Tertium, Non occides. Quartum, Non furaberis. Quintum, Non falsum testimonium dices. Sextum, Non concupisces uxorem proximi tui. Septimum, Non concupisces rem proximi tui. Haec iungamus illis tribus ad dilectionem Dei pertinentibus , si in psalterio decem chordarum volumus cantare canticum novum.