monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 6
Putate me citharoedum esse ; quid vobis possum amplius canere? Ecce psalterium fero, decem chordas habet: hoc vos paulo ante cantastis, antequam inciperem loqui; chorus meus vos fuistis. Nonne vos paulo ante cantastis, Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibi ? Ipsas decem chordas modo percutio. Quare amara est vox psalterii Dei? Psallam tibi in psalterio decem chordarum. Non vobis hoc canto, quod vos non faciatis. Decalogus enim Legis decem praecepta habet: quae decem praecepta sic sunt distributa, ut tria pertineant ad Deum, septem pertineant ad homines. Tria ad Deum, quae iam dixi: Unus est Deus noster, ei nullam similitudinem debemus facere, et non fornicari post Deum, qui unus est: quia Deus et Christus Filius Dei unum est cum Patre. Et ideo non debet a nobis accipi in vanum, ut putemus eum factum, id est, creaturam aliquam, per quem facta sunt omnia: quia ipse unus Deus, Pater est et Filius et Spiritus sanctus. In Spiritu sancto, hoc est, in dono Dei, requies nobis sempiterna promittitur. Inde modo pignus accepimus. Sic enim dicit Apostolus: Qui dedit nobis pignus Spiritum . Si pignus accepimus, ut incipiamus in Domino et in Deo nostro tranquilli esse, ut simus in Deo nostro mites, simus in Deo patientes; erimus etiam in illo unde pignus accepimus, in aeternum quieti; quod erit sabbatum sabbatorum, propter ipsam requiem pertinentem ad donum Spiritus sancti. Tertium itaque praeceptum de sabbato, quod diximus, quod carnaliter Iudaei celebrant, nos spiritualiter agnoscamus. Nam quia Spiritus sanctus dicitur , propterea septimum diem sanctificavit Deus, quando fecit omnia opera sua, sicut in Genesi scriptum legimus. Non ibi habes nominatam sanctificationem, nisi illo die ubi dicitur, Requievit Deus ab operibus suis. Non enim fatigatus erat Deus, ut diceretur, Requievit Deus ab operibus suis : sed in illo verbo tibi laboranti requiem promisit; ut quia fecit omnia bona valde, et sic dicitur, Requievit Deus, intelligas etiam te post bona opera requieturum, et sine fine requieturum. Nam omnia superiora quae dicta sunt, id est, dies superiores habent vesperam: septimus iste dies non habet vesperam, ubi Deus sanctificavit requiem. Dicitur ibi, Factum est mane, ut inciperet ipse dies. Non dictum est, Factum est vespere, ut finiretur dies: sed dictum est, Factum est mane, ut fieret sine fine dies. Sic incipit ergo requies nostra, quasi mane: sed non finitur, quia in aeternum vivemus. Ad hanc spem quidquid facimus si facimus, sabbatum observamus. Ipsa est tertia chorda huius decalogi, id est, psalterii decachordi: in tribus enim chordis ad Deum pertinent praecepta.