monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 5
Nudiustertiano die memini me dixisse Sanctitati vestrae, quia si citharoedi essemus, aut huiusmodi aliquid populariter exhibentes pro studiis nugacitatis vestrae, quae iam quaesumus ut relinquatis, tenuissetis nos, ut daremus vobis diem, et quisque pro modulo suo conferret nobis mercedem. Quare ambularemus delectati vanis canticis nulli rei profuturis, ad tempus dulcibus, in posterum amaris? Talibus etenim turpitudinibus cantionum animi humani illecti enervantur, et decidunt a virtute, defluentes in turpitudinem; et propter ipsas turpitudines postea sentiunt dolores, et cum magna amaritudine digerunt quod cum dulcedine temporali biberunt. Melius ergo nos amara vobis cantamus ad tempus, quae postea dulcescant in vobis. Nec mercedem aliquam exigimus, nisi ut faciatis quae dicimus: imo non faciatis, si nos dicimus: si autem omnibus ille dicit, qui neminem timet, et per quem fit in nomine ipsius et in gloria misericordiae ipsius, ut et nos neminem timeamus; omnes audivimus, omnes faciamus, omnes cum nostro adversario concordemus.