monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 4
Numquid in caeteris, quae supra dixi, multis immoratus sum? Hoc enim praesumimus de Charitate vestra, quia unum Deum colitis. Hoc praesumimus de fide catholica, quae in vobis est, quia Filium Dei aequalem creditis Patri: nec in vanum accipitis nomen Domini Dei vestri, ut putetis creaturam esse Filium Dei. Quoniam omnis creatura vanitati subiecta est . Sed creditis eum aequalem Patri esse, Deum de Deo, Verbum apud Deum, Verbum Deum, per quod facta sunt omnia, lumen de lumine, coaeternum illi qui genuit, unum cum illo qui genuit; et hoc Verbum creditis assumpsisse creaturam, de virgine Maria assumpsisse mortalitatem, et passum fuisse pro nobis: ea legimus, et credimus, ut salvemur. Nec in eo immoratus sum, ut quidquid facitis, pro spe futura faciatis. Novi enim omnium Christianorum mentes de saeculo futuro cogitare. Qui enim non de futuro saeculo cogitat, nec propterea christianus est, ut id quod in fine Deus promittit, accipiat, nondum christianus est. Neque in eo immoratus sum, ubi dicit sermo Dei, Honora patrem tuum et matrem tuam. Multi enim honorant parentes, et raro invenimus parentes conquerentes de improbitate filiorum; quamvis non desint: sed tamen quam raro fit, tam breviter monendum fuit. Nec in eo ubi dictum est, Non occides, immorari volui: non enim credo esse hic turbam homicidarum. Illud vero malum late serpens plus occupavit, et in eo vehementius irritatur adversarius ille, qui ideo clamat, ut sit aliquando amicus. Querelae quotidianae sunt, quanquam ipsae feminae iam nec audent conqueri de viris suis. Ita invadens omnia consuetudo pro lege observatur, ut iam et mulieribus forte persuasum sit, licere hoc viris, non licere mulieribus. Solent enim audire adductas mulieres esse ad forum, quae forte cum servis inventae sunt: adductum virum ad forum, quia inventus est cum ancilla sua, nunquam audierunt; cum sit par peccatum. In peccato pari innocentiorem facit videri virum, non divina veritas, sed humana perversitas. Et si forte hodie acriorem quisquam passus fuerit uxorem suam, et liberius murmurantem, cui iam videbatur quia licebat viro et audivit in Ecclesia quia non licet viro: si ergo passus fuerit uxorem suam liberius iam, ut dixi, murmurantem, et dicentem sibi, Non licet quod facis; simul audivimus, christiani sumus, quod a me exigis, redde mihi: fidem tibi debeo, fidem mihi debes, fidem Christo ambo debemus; et si me fallis, non fallis eum cuius sumus, non fallis eum qui nos emit. Haec atque huiusmodi audiens ille, quae non solet, dum non vult in se fieri sanus, in me fit insanus, irascitur, maledicit; fortassis etiam dicat, Quomodo factum est ut huc ille veniret , aut uxor mea ipso die in ecclesiam procederet? Et hoc credo quod in cogitatione sua dicat: nam libere erumpere in vocem non audet, nec ante solam uxorem suam. Fortassis enim si eruperit, et hoc dixerit, potest illa respondere, et dicere: Quare maledicis, cui paulo ante acclamabas? Certe coniuges sumus: cum lingua tua discordas, mecum concorditer quomodo vivere poteris? Nos, fratres, pericula vestra intuemur, non voluntates vestras attendimus: nam et medicus si voluntatem aegri attendat, nunquam illum curat. Quod non est faciendum, non fiat: quod prohibet Deus, non fiat. Qui Deo credit, ab ipso audit quod dicimus. Certe melius erat quibusdam nolentibus corrigi, ut vel huc non veniremus, si ista dicturi eramus; vel quia iam venimus, non ea diceremus.