monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 3
Quis est autem iste adversarius? Adversarius iste non est diabolus: nam nunquam te hortaretur Scriptura, ut cum diabolo concordares. Est ergo alius adversarius, quem sibi homo facit adversarium: nam ille si adversarius esset, tecum in via non esset. At hic est tecum in via, ut concordet tecum. Scit enim quia nisi in via secum concordaveris, iam tradet te iudici, iudex autem ministro, minister in carcerem . Eloquia ista evangelica sunt, recordantur nobiscum, vel qui legerunt, vel qui audierunt. Ergo quis est adversarius? Sermo Dei. Sermo Dei adversarius tuus est. Quare adversarius est? Quia contraria iubet, quam tu facis. Dicit tibi, Unus est Deus tuus; unum Deum cole. Tu vis dimisso uno Deo tanquam legitimo viro animae, fornicari per multa daemonia: et quod est gravius, non quasi aperte deserens et repudians, sicut apostatae faciunt; sed tanquam manens in domo viri tui admittis adulteros: id est, tanquam christianus non dimittis Ecclesiam, consulis mathematicos, aut aruspices, aut augures, aut maleficos; quasi de viri domo non recedens adultera anima, et manens in eius coniugio fornicaris. Dicitur tibi, Ne accipias in vanum nomen Dei tui. Ne existimes creaturam esse Christum, quia pro te suscepit creaturam: et tu contemnis eum qui aequalis est Patri, et unum cum Patre . Dicitur tibi ut spiritualiter observes sabbatum: non quomodo Iudaei observant sabbatum carnali otio; vacare enim volunt ad nugas atque luxurias suas. Melius enim faceret Iudaeus in agro suo aliquid utile, quam in theatro seditiosus existeret: et melius feminae eorum die sabbati lanam facerent, quam toto die in maenianis suis impudice saltarent. Tibi autem dicitur ut observes spiritualiter sabbatum, in spe futurae quietis, quam tibi promittit Dominus. Quisquis enim propter illam quietem futuram agit quidquid potest, quamvis laboriosum videatur quod agit; tamen si ad fidem promissae quietis id refert, nondum quidem sabbatum habet in re, sed habet in spe. Tu autem ad hoc vis requiescere, ut labores; cum ad hoc debeas laborare, ut requiescas. Dicitur tibi, Honora patrem tuum et matrem tuam. Tu autem contumeliam irrogas parentibus, quam non vis pati a filiis tuis. Dicitur tibi, Non occides. Tu autem occidere vis inimicum tuum: et ideo forte non facis, quia times iudicem hominem, non quia cogitas Deum. Ignoras quia ille testis est cogitationum? Illo vivo quem vis mori, te homicidam tenet in corde. Dicitur tibi, Non moechaberis : id est, non ibis ad aliquam aliam praeter uxorem tuam. Tu autem exigis hoc ab uxore, et non vis hoc reddere uxori: et cum debeas in virtute praecedere uxorem, quoniam castitas virtus est; tu sub uno impetu libidinis cadis, et vis uxorem tuam victricem esse, tu victus iacens: et cum tu caput sis uxoris tuae, praecedit te ad Deum, cuius caput es. Vis domum tuam capite deorsum pendere? Caput enim mulieris est vir: ubi autem melius vivit mulier quam vir, capite deorsum pendet domus. Si caput est vir, melius debet vivere vir, et praecedere in omnibus bonis factis uxorem suam; ut illa imitetur virum, et sequatur caput suum. Quomodo caput Ecclesiae Christus est, et hoc iubetur Ecclesiae ut sequatur caput suum, et ut per vestigia ambulet capitis sui: sic uniuscuiusque domus habet caput virum, et tanquam corpus feminam . Quo caput ducit, illuc debet corpus sequi. Quare ergo vult caput ire, quo non vult ut corpus sequatur? Quare vult ire vir, quo non vult ut uxor sequatur? Haec iubendo sermo Dei adversarius est. Nolunt enim homines facere quod vult sermo Dei. Et quid dicam, quia adversarius est sermo Dei, quoniam iubet? Timeo ne ego ipse adversarius sim quibusdam, quia haec loquor. Quid ad me pertinet? Fortem me faciat qui terret ut loquar, ut non timeam querelas hominum. Nam qui nolunt castitatem servare uxoribus suis (et abundant tales), nolunt me ista dicere. Sed velint nolint, dicturus sum. Si enim vos non exhortor ut cum adversario concordetis, ego cum illo in lite remanebo. Qui vobis iubet ut faciatis, ipse nobis iubet ut loquamur. Si non faciendo quod iubet ut faciatis, adversarii eius estis; non dicendo quod iubet ut dicamus, adversarii eius remanebimus.