monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 2
Modo enim licet tibi causam tuam componere. Ante ultimum iudicium Dei tui compone causam tuam. Non est unde praesumas; cum ille venerit, nec falsos testes adduces, quibus ille fallatur, nec patronum fraudulentis circumventionibus et linguosis artibus adhibebis, nec ambies aliquo modo, ut iudicem possis corrumpere. Quid ergo agis apud talem iudicem, quem nec fallere, nec corrumpere poteris? Et tamen est quod agas. Tunc enim ipse erit iudex causae tuae, qui modo testis est vitae tuae. Clamavimus, et laudavimus: componamus causam nostram. Qui testis est operum nostrorum , ipse testis est vocum istarum: non sint inanes, convertantur ad gemitum. Tempus est concordandi cum adversario tuo cito. Tam longanimis est Deus videndo iniqua et non puniendo, ut tamen cito sit futurum iudicium. More quippe humanae vitae prolixum est, quod Deo breve est. Sed et ipsi saeculo et humano generi quod longe videtur, quid consolatur? Numquid si totius generis humani ultimus dies longe est, uniuscuiusque dies ultimus longe est? Hoc dico, ex Adam multi anni evoluti sunt, multi anni fluxerunt, et deinceps fluent; non quidem tam multi, sed tamen usque in finem saeculi transibunt anni, sicut et illi transierunt: longum videtur quod restat (quanquam non erit tantum, quantum transactum est), et tamen ex transacto praeterito tempore, sperandus est reliqui temporis finis. Fuit tunc quidam dies qui diceretur hodiernus, ex illo usque ad hunc hodiernum; nonne quidquid futurum fuit, praeteritum factum est? Tale habetur, ac si non fuerit. Sic erit quidquid restat extremum. Sed sit et hoc longum, sit prolixum, quantum putaveris, quantum dixeris, quantum cogitaveris, quantum tibi non format Scriptura; sed fingit cogitatio, quantum vis diem iudicii prolonga; numquid ultimum diem tuum, id est, vitae tuae, quo exiturus es de corpore hoc, producturus es in longum? Sit tibi senectus certa, si potest: cui autem potest? Nonne ex quo incipit homo vivere, iam potest et mori? Possibilitatem mortis initium vitae facit. In hac terra et in genere humano ille solus mori nondum potest, qui nondum coepit vivere. Incertus ergo dies tanquam quotidianus sperandus est. Si autem tanquam quotidianus sperandus est incertus dies, componatur cum adversario, dum est tecum in via. Via enim vocatur haec vita, per quam omnes transeunt; et non recedit iste adversarius.