monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 1
Dominus et Deus noster misericors et miserator, longanimis et multum misericors, et verax; quam largiter praerogat misericordiam in praesenti saeculo, tam severe minatur iudicium in futuro saeculo. Verba quae dixi scripta sunt, et divinis auctoritatibus continentur, quia, Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors, et verax . Multum delectat omnes peccatores et amatores saeculi huius, quia misericors et miserator Dominus, quia longanimis et multum misericors. Sed si amas tam multa mitia , time ibi et ultimum quod ait, Et verax . Si enim nihil aliud diceret, nisi, Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors; quasi iam converteres te ad securitatem et impunitatem, et ad licentiam peccatorum; faceres quod velles, utereris saeculo, vel quantum tibi permitteretur, vel quantum tibi libido iussisset: et si quis te bene admonendo obiurgaret atque terreret, ut cohiberes te ab immoderato fluxu eundo post concupiscentias tuas, et deserendo Deum tuum; inter medias voces obiurgantis obsisteres, impudenti quidem fronte, veluti audita divina auctoritate, et legeres de libro dominico: Quid me terres de Deo nostro? Ille misericors est, et miserator et multum misericors. Ne talia homines dicerent, unum verbum addidit in fine, quod ait, Et verax; et excussit laetitiam male praesumentium, et induxit timorem dolentium. Gaudeamus ad misericordiam Domini; sed timeamus ad iudicium Domini. Parcit, dum tacet . Tacet, sed non semper tacebit . Audi dum non tacet in verbo, ne non tibi vacet audire dum non tacebit in iudicio.