monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 8, 14
Iam videte quare in tertio signo defecerunt. Mementote eos qui adversantur unitati, non habere Spiritum sanctum. Tria vero illa praecepta prima in Decalogo ad Dei dilectionem pertinere intelliguntur, ut septem caetera intelligantur ad dilectionem proximi pertinere; ut duabus tabulis Legis et decem praeceptis, duo illa tanquam summaria praecepta teneantur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum: in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae . Referamus ergo tria prima praecepta ad dilectionem Dei. Quae tria prima? Primum, Non erunt tibi dii alii praeter me: cui contraria plaga est, aqua conversa in sanguinem, propter quod summum principium Creatoris ad similationem humanae carnis adductum. Secundum praeceptum, Ne accipias nomen Domini Dei tui in vanum, pertinet, quantum arbitror, ad regnum Dei, quod est Filius Dei. Unus enim Deus et unus Dominus noster Iesus Christus per quem omnia. Contra verbum, ranae: videte contra verbum ranas, contra rationem strepitum, contra veritatem vanitatem. Tertium praeceptum de sabbato, pertinens ad Spiritum sanctum propter sanctificationem, quae prima in sabbato sonuit, quod vobis paulo ante vehementer, quantum potuimus, commendavimus. Huic praecepto contraria inquietudo in muscis de corruptione nascentibus, in oculos irruentibus. Ideo in hoc tertio signo defecerunt, qui unitatis inimici Spiritum sanctum non habuerunt: facit enim hoc Spiritus sanctus poena. Aliud enim facit gratia, aliud poena; aliud enim facit implendo, aliud deserendo. Denique ut iam evidenter ipsis confitentibus Pharaonis magis agnoscere valeamus, quomodo appellatus est in Evangelio Spiritus Dei, videamus, quod nomen accepit. Obiicientes Domino convicium Iudaei, cum dixissent, Hic non eiicit daemonia, nisi in Beelzebub principe daemoniorum; respondit ille, Si ego in Spiritu Dei eiicio daemonia, certe supervenit in vos regnum Dei : quod alius evangelista sic enarrat, Si ego in digito Dei eiicio daemonia . Quod alius evangelista dixit, Spiritus Dei; alius dixit, digitus Dei. Ergo digitus Dei, Spiritus Dei. Ideo Lex data scripta digito Dei, quae Lex data est in monte Sina quinquagesimo die post occisionem ovis celebrato Pascha a populo Iudaeorum. Implentur quinquaginta dies post occisionem ovis, et datur Lex scripta digito Dei: implentur quinquaginta dies post occisionem Christi, et venit Spiritus sanctus. Gratias Domino, occultanti providenter, aperienti suaviter Iam videte hoc etiam, fratres, Pharaonis magos evidentissime confiteri. Deficientes in tertio signo dixerunt, Digitus Dei est hic, etc. .