monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 8, 13
Sanctificatio nulla divina et vera est, nisi ab Spiritu sancto. Non enim frustra dictus est proprie Spiritus sanctus; cum sit et Pater sanctus et Filius sanctus, nomen tamen proprium hoc Spiritus accepit, ut tertia in Trinitate persona Spiritus sanctus diceretur. Ipse requiescit super humilem et quietum , tanquam in sabbato suo. Ad hoc septenarius numerus etiam sancto Spiritui deputatur, hoc Scripturae nostrae satis indicant. Viderint meliora meliores, et maiora maiores; et de isto septenario numero subtilius aliquid et divinius aliquid dicant et explicent: ego tamen, quod in praesenti sat est, illud video, illud vos ad videndum commemoro, septenariam istam rationem inveniri proprie sancto Spiritui deputatam; quia septimo die sonat sanctificatio. Et unde probamus sancto Spiritui deputari septenariam numeri rationem? Dicit Isaias Spiritum Dei venire super fidelem, super christianum, super Christi membrum, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, Spiritum timoris Dei . Si secuti estis, septem res percucurri, tanquam descendentem ad nos Spiritum Dei a sapientia usque ad timorem, ut nos ascendamus a timore ad sapientiam: Initium sapientiae timor Dei . Ita ergo septenarius Spiritus et unus Spiritus, septenaria operatione unus. An aliquid evidentius vultis? Pentecosten diem festum Scriptura sancta de septimanis factum commemorat. Habetis in scriptura Tobiae, ubi evidenter dicitur istum diem factum de septimanis . Septies enim septem, quadraginta novem in summa redeunt. Sed tanquam ut redeatur ad caput: Spiritu enim sancto ad unitatem colligimur, non ab unitate dispergimur: ideo ad quadraginta novem additur unum unitatis, et fiunt quinquaginta. Non ergo iam sine causa quinquagesimo die post ascensionem Domini venit Spiritus sanctus. Resurrexit Dominus, ascendit ab inferis, nondum in coelum: ab illa resurrectione, ab illa ab inferis assumptione numerantur quinquaginta dies, et venit Spiritus sanctus, in quinquagenario numero tanquam natalem sibi apud nos faciens. Quadraginta enim diebus hic conversatus est Dominus cum discipulis suis, quadragesimo die ascendit in coelum, et peractis ibi decem diebus, tanquam decimo praeceptorum signo, venit Spiritus sanctus; quia nemo implet legem nisi per gratiam Spiritus sancti. Itaque, fratres, manifestum est septenarium istum numerum ad Spiritum sanctum pertinere. Quisquis autem non cohaeret unitati Christi, et oblatrat adversus unitatem Christi, intelligendus est non habere Spiritum sanctum. Contentiones enim et dissensiones non faciunt nisi animales, de quibus Apostolus dicit, Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei . Deinde scriptum est et in Epistola Iudae apostoli, Hi sunt qui segregant semetipsos: reprehendens loquebatur: Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes . Quid manifestius? quid evidentius? Merito veniant, etsi eadem credentes quae nos, tamen accepturi Spiritum sanctum, quem habere non possunt, quamdiu sunt hostes unitatis. Hos autem comparat Apostolus magis Pharaonis (Habentes, inquit, formam pietatis, sed virtutem eius abnegantes) (II Timoth. III, 5), qui in signo tertio defecerunt.