monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 8, 12
Eia, fratres, decursis decem praeceptis et decem plagis, comparantes contemptores praeceptorum contumaciae Aegyptiorum, cautos vos fecimus, ut habeatis securi res vestras in praeceptis Dei; res vestras, inquam, res vestras interioris arcae vestrae, interioris thesauri vestri; res vestras, quas vobis nec fur, nec latro, nec vicinus potens possit auferre; ubi nec tinea, nec rubigo metuenda est: cum quibus dives exit et naufragus. Sic enim eritis populus Dei inter iniquos Aegyptios, illis haec in corde patientibus, vobis autem incolumibus in ipsis interioribus hominibus vestris, donec educatur populus de Aegypto quodam exodo suo; quod et fit: nam illud semel factum est, hoc non cessat fieri.