monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 8, 11
Decimum praeceptum, Non concupisces ullam rem proximi tui; non pecus, non possessionem, non subiugium , non aliquid omnino proximi tui concupisces . Huic malo plaga contraria est decima, mors primogenitorum . In qua plaga cum comparationem quamdam quaero, nihil mihi interim occurrit: fortassis occurrat melius diligentiusque inquirentibus: nisi qui omnes res quas habet haeredibus servat, reprehenditur. Hic autem clamat, qui rem proximi concupiscit, et qui furto aufert, et qui furatur aliquid proximi, non potest nisi rem proximi furari. Sed de furto superius iam praeceptum est; ubi intelligas et rapinam. Non enim de furto praeciperet, et de rapina taceret Scriptura, nisi te intelligere voluisset, quia si poenale est clanculo auferre, multo maioris poenae est violenter eripere. Auferre ergo nolenti sive occulte, sive palam, habet praeceptum suum. Concupiscere autem rem proximi, quod notat Deus in corde, etiamsi iustam ibi successionem quaeras, non licet. Denique qui volunt res alienas tanquam iuste possidere, haeredes se quaerunt fieri a morientibus. Quid enim tam iustum videtur, quam rem sibi derelictam possidere, habere iure communi? Quid apud te facit homo? Dimissum est mihi: haereditate consecutus sum; testamentum lego. Nihil videtur iustius ista voce avaritiae. Tu laudas quasi iure possidentem: Deus damnat iniuste concupiscentem. Vide qualis es, qui optas te ab aliquo haeredem fieri. Non vis ut habeat haeredes. In haeredibus autem nihil charius primogenito. Proinde in primogenitis tuis punieris, qui concupiscendo res alienas, id quod tibi iure non debebatur, quasi iuris umbra perquiris. Et facile est quidem, fratres, corporaliter amittere primogenitos. Moriuntur enim homines, sive ante parentes suos, sive post parentes suos, morituri moriuntur: illud molestum est, ne per hanc occultam et iniustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. Primogenitus enim in nobis imaginem habet gratiae Dei, novus natus, prior natus, inter omnes tanquam natos cordis nostri primogenita fides est. Nemo enim bene operatur, nisi fides praecesserit. Omnia opera tua bona filii tui sunt spirituales, sed inter hos tibi primogenita est fides. Quisquis rem alienam occulte concupiscis, interius fidem perdis. Eris enim primo sine dubio simulator, obsequens non charitate, sed fraude; veluti amans eum a quo te cupis fieri haeredem, amando eum mori quaeris, et ut in re eius te videas possessorem, illi invides successorem.