monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 8, 10
Nonum praeceptum, Non concupisces uxorem proximi tui . Nona plaga, densae tenebrae . Etenim est quaedam moechia, contra quam supra praeceptum est, etiam in non appetenda castitate uxoris alienae . Moechus est enim qui non it ad uxorem alienam, tantum quia non contentus est sua. Iamvero non solum post suam peccare, sed etiam alienam attentare, vere densae sunt tenebrae. Nihil enim sic dolet in corde patientis; et qui hoc facit alteri, nihil sic volet pati. Ad alienam paratior est omnis homo: hoc autem nescio utrumne est qui tolerabiliter ferat. O densas tenebras ista facientium, talia concupiscentium! Vere excaecantur furore horribili. Furor enim indomitus est, conculcare viri uxorem.