monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 8, 8
Sequitur, Non furaberis, , praeceptum septimum: et plaga septima, grando in fructibus . Quod contra praeceptum subducis, de coelo perdis. Nemo enim habet iniustum lucrum sine iusto damno. Verbi gratia, qui furatur, acquirit vestem; sed coelesti iudicio amittit fidem. Ubi lucrum, ibi damnum; visibiliter lucrum, invisibiliter damnum: lucrum de sua caecitate, damnum de Domini nube. Neque enim aliquid sine providentia, charissimi. Aut vere putatis , ea quae patiuntur homines, dormiente Deo pati? Passim videntur fieri haec, nubes colligi, imbres infundi, grandinem iaci, tonitruis terram concuti, coruscatione terreri; passim putantur fieri, et quasi ad divinam providentiam non pertinere. Contra tales cogitationes vigilat ille psalmus: Laudate Dominum de terra (cum laudes dictae essent de coelo), dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum eius . Ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, iusto Dei iudicio intrinsecus grandinantur. O si possent inspicere agrum cordis sui, profecto lugerent, dum ibi non invenirent quod in os mentis mitterent; etsi in furto suo invenirent quod in aviditatem ventris mitterent, maior fames esset hominis interioris, maior fames, et periculosior plaga, et gravior mors. Multi mortui ambulant, et multi facinorosi de vanis divitiis exsultant. Denique servum Dei Scriptura intus locupletem dicit: Absconditus, inquit, cordis vestri homo, qui est ante Deum dives ? Non ante homines dives, sed ante Deum dives; et ubi Deus videt, ibi dives. Quid ergo tibi prodest, si ubi homo non videt, furaris; et ubi Deus videt, grandinaris?