monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 8, 6
Quintum praeceptum est, Non moechaberis . Quinta plaga est mors in pecora Aegyptiorum . Comparemus: da hominem moechari meditantem, coniugio non contentum suo: appetitum quemdam carnis in se domare non vult, qui est nobis pecoribusque communis. Etenim concumbere et generare, etiam pecorum est; ratiocinari, intelligere, humanum est. Ideo ratio quae praesidet in mente, motus inferiores carnis, tanquam regnans et dominans frenare debet, non immoderate et illicite passim vageque laxare. Ideoque ipsis pecoribus natura datum est, instituente Creatore, ut non moveantur ad feminas et ad concubitum, nisi certis temporibus: neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed omnino ipso motu frigescente torpescit. Homo autem ideo semper moveri potest, quia et refrenare motum potest. Tibi dominationem rationis Creator dedit; tibi praecepta continentiae, tanquam in bestias inferiores lora, concessit. Tenes tu quod pecus non potest; et ideo speras tu quod pecus non potest. Laboras aliquantum in continendo, non laborat pecus: sed gaudebis semper in aeternitate ad quam non pervenit pecus. Si opus fatigat, merces consoletur: et ipsa enim patientia est interiorem motum frenare, et quod habes commune cum pecore, non tanquam pecus in omnia laxare. Quod si contempseris te, et in te imaginem Dei in qua fecit te, neglexeris, victus cupiditate insinuatarum rerum, tanquam amisso homine eris pecus; non quasi conversus in naturam pecoris, sed in hominis forma habens similitudinem pecoris, qui non audis dicentem, Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum . Sed forte eligis tibi esse pecus, et libera vagari libidine, nulla lege appetitum carnis ad continentiam refrenando. Attende plagam: si pecus esse non times, saltem mori time .