monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 8, 4
Tertium praeceptum, Memento diem sabbati sanctificare eum . In tertio isto praecepto insinuatur quaedam vacationis indictio, quae est cordis tranquillitas ac mentis, quam facit bona conscientia. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Denique videte vacationem, hoc est, quietem. Super quem, inquit, requiescet Spiritus meus? Super humilem et quietum et trementem verba mea . Inquieti ergo resiliunt ab Spiritu sancto, rixarum amatores; calumniarum seminatores, contentionis quam veritatis cupidiores, inquietudine sua non ad se admittunt quietem sabbati spiritualem. Contra istorum inquietudinem dicitur, tanquam ut sabbatum habeant in corde sanctificationem Spiritus Dei: Esto, inquit, mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas . Quid intellecturus sum? Deum dicentem, Cessa ab inquietudine tua, non sit tumultus quidam in corde tuo, per corruptionem volitantibus phantasmatibus et compungentibus te: non sit. Ita enim Deum intellecturus es dicentem tibi, Vacate, et videte quoniam ego sum Deus . Tu per inquietudinem vacare non vis, contentionum tuarum corruptione caecatus, exigis videre quod non potes. Attende enim et contrariam tertiam plagam huic praecepto tertio. Sciniphes natae sunt in terra Aegypti de limo : muscae quaedam sunt minutissimae, inquietissimae, inordinate volitantes, in oculos irruentes, non permittentes hominem quiescere, dum abiguntur et irruunt, dum abactae rursus redeunt; sicut omnino vana phantasmata cordis contentiosorum. Tenete praeceptum, cavete plagam.