monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 8, 3
Secundum praeceptum, Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum . Qui enim accipit nomen Domini Dei sui in vanum, non mundabitur. Nomen Domini Dei nostri Iesu Christi veritas est: ipse enim dixit, Ego sum veritas . Veritas ergo mundat, vanitas inquinat. Et quoniam qui loquitur veritatem, de Deo loquitur, qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur : veritatem loqui, est rationabiliter loqui; vanitatem autem loqui, est strepere potius, quam loqui: merito, quia secundum praeceptum est dilectio veritatis, cui contraria est dilectio vanitatis; loquitur autem veritas, perstrepit vanitas: huic praecepto secundo contrariam videte secundam plagam. Quae est illa secunda plaga? Ranarum abundantia . Habes expressam significatam vanitatem, si attendas ranarum loquacitatem. Vide amatores veritatis, non accipientes in vanum nomen Domini Dei sui, loqui sapientiam inter perfectos , etiam inter imperfectos . Non quidem loqui quod capere non possunt; non tamen recedere a veritate, et pergere in vanitatem. Quamvis enim imperfecti non capiunt si quid paulo excelsius fuerit disputatum de Verbo Dei Deo apud Deum, per quod facta sunt omnia , possintque capere quod inter eos loquitur Paulus tanquam inter parvulos Christi, Iesum Christum, et hunc crucifixum ; non tamen illa est veritas et ista vanitas. Vanitas autem esset, si Christum mortem non implevisse, sed finxisse diceremus; si vulnera illa in phantasmate fuisse, si sanguinem non verum, sed simulatum de vulneribus emanasse; si falsas eum cicatrices, tanquam post falsa vulnera, demonstrasse. Cum vero ista omnia vera dicimus, facta dicimus, certa, expressa, impleta credimus et praedicamus; quamvis de sublimi illius et de incommutabili veritate non loquamur, non tamen imus in vanitatem. Qui autem illa omnia in Christo falsa et simulata dicunt, ranae sunt clamantes in palude: strepitum vocis habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. Denique in Ecclesia loquuntur haerentes veritati Veritatem per quam facta sunt omnia, Veritatem Verbum carnem factum et habitantem in nobis; Veritatem Christum natum de Deo, unum de uno, unigenitum et coaeternum; Veritatem accepta forma servi natum ex virgine Maria, passum, crucifixum resurgentem, ascendentem: ubique Veritatem, et quam perfecti capiant, et quam parvulus capere potest ; Veritatem, et in pane, et in lacte; in pane magnorum, in lacte parvulorum. Idem quippe panis, ut lac fiat, per carnem traiicitur. Qui autem huic veritati contradicunt, et in sua vanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi denique homines rationabiliter loquentes: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: sed voces non inanes; quia in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum . Si autem et ranas vis e contrario intelligere, illum versum Psalmi recole: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum .