monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 8, 2
Primum praeceptum in Lege de colendo uno Deo, Non erunt, inquit, tibi dii alii praeter me . Prima plaga Aegyptiorum, aqua conversa in sanguinem . Compara primum praeceptum primae plagae; Deum unum ex quo sunt omnia, in similitudine intellige aquae, ex qua generantur omnia. Quo autem pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? Quid est ergo conversio aquae in sanguinem, nisi quia obscuratum est insipiens cor eorum? Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt: et commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis . Gloria incorruptibilis Dei sicut aqua, similitudo imaginis corruptibilis hominis sicut sanguis. Et hoc quidem fit in corde impiorum. Nam Deus incommutabilis manet. Neque enim quia et Apostolus dixit, Commutaverunt, ideo mutatus est Deus.