monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 7, 6
Nam si propterea Christus erat, cum angelus dictus sit, quia unus erat; quid facimus, quando Abrahae tres apparuerunt? quid hic dicimus? Tres apparuerunt, et Abraham tanquam ad unum loquens dixit, Domine. Quid dicimus? quare tres? An ipsa Trinitas erat? Quare ergo Dominus? Quia Trinitas unus Dominus, non sunt tres domini: et Trinitas unus Deus, non tres ; una substantia, tres personae. Neque enim Pater Filius est, aut Filius Pater est, aut Spiritus sanctus vel Pater vel Filius est. Sed Pater non est nisi Filii; Filius non est nisi Patris; Spiritus et Patris et Filii. Quamvis in illis tribus aliqui dicunt, quod unus ibi excellebat, quem Dominum appellabat Abraham, quando apparuerat cum duobus, tanquam Christus cum Angelis suis. Sed quid agimus, quia cum duo mitterentur ad Sodomam apparentes fratri Abrahae Lot, et ipse agnoscit in eis divinitatem; et cum duos videat, Dominum appellat ? Et ille in tribus Dominum, et in duobus ille Dominum. Ne separemus ergo Trinitatem et faciamus in Sodoma dualitatem, puto quod melius intelligimus, quia patres nostri Dominum in Angelis agnoscebant, habitantem in habitatione intelligebant; non portantibus, sed insidenti gloriam dabant. Quam sententiam confirmat non solum Epistola quae scribitur ad Hebraeos, ubi dicitur, Si enim qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus (Hebr. II, 2 ?; sed etiam in Actibus Apostolorum Stephanus dicit, arguens et increpans Iudaeos, Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus. Dura cervice, spinae non crematae. Vos semper resistitis Spiritui sancto. Ideo rubus non cremabatur, quia flammae Spiritus ab spinis peccatorum resistebatur : Vos semper resistitis Spiritui sancto. Quem prophetarum non occiderunt patres vestri? (Et unde agitur) qui accepistis Legem in edictis Angelorum, et non custodistis . Si diceret, Angeli, et non, Angelorum; non deerant illi qui dicerent, Christus est, quia dictus est magni consilii Angelus. Angelus Christus, numquid Angeli Christus? Dicit et apostolus Paulus, quoniam semen Abrahae dispensatum est : Dispositum, inquit, per Angelos in manu Mediatoris .