monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 7, 5
Qui vero existimant vere eum angelum Domini fuisse, non Christum, sed angelum missum; necesse est ut exigatur ab eis ratio, quare dictus sit Dominus. Quomodo enim ab eis qui Christum fuisse diccunt, exigitur quare dictus sit angelus; sic ab eis qui angelum dicunt, exigitur quare dictus sit Dominus. Sed illi qui Christum dicunt fuisse, iam commemoravi, quomodo inde exeant, quare dictus sit angelus, quia propheta aperte dixit Dominum Christum magni consilii Angelum. Illi ergo qui dicunt angelum, respondere debent quare appellatus sit Dominus. Respondent et ipsi: Sicut in Scripturis propheta loquitur, et dicitur quia Dominus loquitur; non quia Dominus est propheta, sed quia Dominus est in propheta; sic et cum per angelum dignatur Dominus loqui, quomodo per apostolum, quomodo per prophetam, recte dicitur et angelus propter se ipsum, et Dominus propter habitantem Deum. Certe enim Paulus homo erat, et Christus Deus; et ait tamen ipse Paulus, An vultis experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christus (I? Dixit et propheta, Audiam quid loquetur in me Dominus Deus . Qui loquitur in homine, loquitur in angelo. Ideo apparuit Moysi angelus Domini, et dixit, Ego sum qui sum . Habitatoris vox est, non templi.