monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 7, 4
Sed hic occurrit aliquid praecavendum. Non enim desunt haeretici qui dicant, Patris et Filii distare et dissonare naturas, et non eos esse unius eiusdemque substantiae. Catholica autem fides credit Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum, unius substantiae Trinitatem, inseparabiliter, aequaliter, non commixtione confusam, non distinctione separatam. Illi ergo qui persuadere moliuntur Filium non esse eiusdem substantiae cuius est Pater, argumentantur ex hoc quod Filius visus est patribus: Pater, inquiunt, non est visus; invisibilis autem et visibilis diversa natura est. Et ideo, inquiunt, de Patre dictum est, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest . Ut ille qui visus est non solum Moysi, sed etiam Abrahae; non solum Abrahae, sed etiam ipsi Adam et caeteris patribus, non Deus Pater, sed Filius potius credatur, ut intelligatur creatura. Catholica non hoc dicit. Sed quid dicit? Deus Pater, Deus Filius; incommutabilis Pater, incommutabilis Filius; aeternus Pater, coaeternus Filius; invisibilis Pater, invisibilis Filius. Nam si dixeris Patrem invisibilem, Filium visibilem; distinxisti, imo vero separasti substantias. Quomodo gratiam invenisti, qui fidem perdidisti? Solvitur ergo ista quaestio sic: Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, natura propria invisibilis est: apparuit autem quando voluit, cui voluit; non ut est, sed ut voluit cui serviunt omnia. Si enim anima tua cum sit invisibilis in corpore tuo, ut appareat profert vocem, et vox in qua apparet anima tua cum loqueris, non est substantia animae tuae; aliud est illa, aliud est vox; et tamen apparet, et in ea re quae ipsa non est: sic et Deus si in igne apparuit, non est ignis; si in fumo apparuit, non est fumus; si in sono apparuit, non est sonus. Non sunt haec Deus, sed indicant Deum. Hoc retento, securi credimus potuisse dici Filium qui apparuit Moysi, et Dominum et angelum Domini.