monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 7, 2
Quod ergo breviter possumus dicere, non frustra, non inaniter, non sine alicuius significatione secreti, in rubo flamma erat, et rubus non cremabatur. Rubus enim spinarum est quoddam genus: nec in laude aliqua poni potuit, quod peccatori terra produxit. Nam primitus peccanti homini dictum est, Terra spinas et tribulos pariet tibi . Neque idipsum quod rubus non cremabatur, id est flamma non comprehendebatur, bonum aliquid putare debemus. Si enim flamma significat aliquid boni, in qua angelus apparebat, vel Dominus; unde etiam cum venit Spiritus sanctus, visae sunt illis linguae divisae velut ignis ; comprehendi debemus hoc igne, non autem propter duritiam non cremari. Rubus quem non cremabat, populus qui Deo reluctabatur. Spinosum igitur populum Iudaeorum significabat rubus, quo Moyses mittebatur. Et ideo rubus non cremabatur, quia duritia Iudaeorum, sicut dixi, legi Dei reluctabatur. Nam si ille populus spinis non significaretur, non ab eo spinis Christus coronaretur .