monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 7, 1
NUM. 1. Quae advertenda de apparitione in rubo. Cum divina lectio legeretur, magnum miraculum, quod Moysen famulum Dei intentissimum fecerat, etiam nos corde exspectavimus; quia intenti etiam ipsi facti sumus, quomodo in rubo apparebat ignis, et rubus non cremabatur. Deinde advertimus sacram Scripturam prius dixisse, quod angelus Domini apparuerit Moysi in rubo . Deinde Moyses non iam quasi cum angelo, sed tanquam cum Domino loquebatur. Tertio advertimus, quod cum Moyses nomen Dei quaereret, ut haberet quid diceret filiis Israel, interrogantibus quod nomen Dei esset, qui illum ad eos misisset, respondit: Ego sum qui sum. Neque hoc transeunter, sed repetitione commendans adiecit: Dices itaque filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Postremo iam enuntiato nomine suo, adhuc adiunxit: Haec dices eis: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob misit me ad vos. Et hoc mihi nomen est in aeternum . De his, quod Dominus donat, audite. Magna quidem sunt, tanquam involucra mysteriorum Dei: quae si congruenter et sufficienter conemur evolvere, nec vires, nec tempus sufficient.