monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 6, 7
Nos ea quae significant, quantum Deus adiuvat, tendamus edicere. Virga regnum significat; serpens, mortalitatem. A serpente enim homini mors propinata est. Ipsam mortem Dominus dignatus est assumere. Virga ergo veniens in terram, serpentis speciem habuit; quia regnum Dei, quod est Christus Iesus, venit ad terram. Mortalitate indutus est, quam infixit in cruce. Novit autem Sanctitas vestra quia quando populus ille in eremo cervicatus et superbus murmurasset adversus Deum, coepit morderi a serpentibus, et ipsis morsibus cadere. Misericordia sua dedit Deus remedium, quod remedium praesentem quidem sanitatem afferebat, sed futuram sapientiam praedicabat. Ait Moysi: Suspende serpentem aeneum in media eremo in ligno, et dic populo, Quicumque fuerit percussus, serpentem istum intueatur. Et percussi homines intuebantur serpentem, et sanabantur . Et attestatur Dominus in Evangelio tali signo. Nam cum Nicodemo loqueretur, ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam . Sed hoc est, quicumque percussus fuerit a serpentibus peccatorum, Christum intueatur, et habebit sanitatem in remissionem peccatorum. Ergo, fratres, ipsa est mortalitas, quae suscepta est a Domino, quam necesse est habere corpus eius, cuius est caput homo in coelo. Ita Ecclesia mortalitatem habet, quod vulnus inflictum est per suasionem serpentis. Debemus enim mortem peccato primi hominis: sed per eam ad vitam perveniemus aeternam, per Iesum Christum Dominum nostrum. Sed quando venit ad vitam, et redit ad regnum? In fine saeculi. Nam ideo caudam tenuit, ubi finis est, ut ad pristinum revocaret.