monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 6, 6
Deinde signa iam attendite, quae signa dedit Moysi, cum diceret, Si mihi dixerit populus, Non te misit Deus: quibus signis ostendam quia misisti me? Dictum est, Proiice virgam, quam habes in manu tua: proiecitque virgam, et factus est serpens, et exhorruit Moyses. Ait iterum Dominus, Apprehende caudam eius, apprehendit, et facta est virga sicut erat. Dedit et aliud signum: Mitte manum in sinum: et misit eam. Produc eam: produxit, et facta est alba sicut nix, id est, leprosa. Color enim albus in cute humana vitiosus est. Mitte illam in sinum iterum: misit, et recepit colorem suum. Dedit ei tertium signum: Tolle aquam de flumine, et funde in aequalem locum: tulit et fudit, et conversa est in sanguinem. In his signis audiet te populus: si in primo non exaudierit, in secundo autem et in tertio audiet .