monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 6, 4
Loquitur autem Dominus ad Moysen (iam illa nostis, et non diutius vos tenere debemus, propter angustias temporis): Ego sum qui sum: Misit me qui est. Cum enim quaereret nomen Dei, hoc dictum est: Ego sum qui sum. Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Quid est hoc? o Deus, o Domine noster, quid vocaris? Est vocor, dixit, Quid est, Est vocor? Quia maneo in aeternum, quia mutari non possum. Ea enim quae mutantur, non sunt, quia non permanent. Quod enim est, manet. Quod autem mutatur, fuit aliquid, et aliquid erit: non tamen est, quia mutabile est. Ergo incommutabilitas Dei isto vocabulo se dignata est intimare, Ego sum qui sum.