monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 6, 3
Advertite itaque soluta quaestione etiam istud, in cuius rei signum videtur factum, quod in rubo apparuit: et rubus non comburebatur, non incendebatur: et apparebat tanquam ignis, et non incendebat rubum. Putamus rubum bonum aliquid significare, cum sint spinae? Si enim consumpsisset ignis spinas, significaret quia et verbum Domini quod dictum est Iudaeis, consumpsisset peccata illorum, et Lex illa finiret iniquitates ipsorum. Si enim sic ignis in rubo, quomodo Lex in Iudaeis; sic sunt spinae rubi, quomodo peccata Iudaeorum: sic ignis hic non cremavit spinas, quomodo Lex non cremavit peccata.