monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 5, 8
Pars arida Iacob Christianos malos significat; ut in ipso Iacob et benedictio sit, et claudicatio. Benedictus est ex parte bene viventium, claudicat ex parte male viventium. Sed adhuc in uno homine est utrumque: erit autem diremptio et discretio postea; quod optat in Psalmo Ecclesia, dicens: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta . Ita sane, quia dicit Evangelium, Si scandalizaverit te pes tuus, abscinde eum et proiice abs te. Expedit enim tibi unum pedem habentem intrare in regnum Dei, quam cum duobus pedibus ire in ignem aeternum . Isti ergo mali praescindi habent in fine. Modo clauda est Ecclesia, unum pedem fortiter ponit, alterum invalidum habet. Paganos attendite, fratres. Inveniunt aliquando Christianos bonos, servientes Deo, et admirantur, et adducuntur, et credunt. Aliquando attendunt male viventes, et dicunt: Ecce Christiani! Sed isti male viventes ad latitudinem pertinent femoris Iacob tacti, qui aruit . Tactus autem Domini, manus est Domini corripiens et vivificans. Ideo ex parte benedicitur, et ex parte arescit. Et istos male viventes in Ecclesia ostendit Dominus; quia inde est quod scriptum est in Evangelio, quia cum crevisset herba, apparuerunt zizania: quia cum coeperint homines proficere, tunc incipiunt malos sentire. Haec nota sunt vobis, ex dono Dei efficitur ut cognoscantur. Sed modo toleranda sunt zizania usque ad finem messis, ne forte eradicando zizania, eradicetur simul et triticum . Veniet autem tempus ut exaudiatur Ecclesia dicens, Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: cum Dominus venerit in claritate sua cum Angelis sanctis, et colligentur ante eum omnes gentes, et segregabit eos, sicut pastor segregat oves ab haedis: et ponentur iusti ad dexteram, haedi autem ad sinistram: et illis dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; illis autem, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius .