monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 5, 6
Non ergo Ecclesia quae dicit, Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab Esau se vult discerni, a quo iam discreta est, sed a Christianis malis. Iste enim Iacob, in quo figuratur populus Christianus, audistis quemadmodum luctatus sit cum Domino. Dominus enim illi apparuit, id est, angelus gestans personam Dei: luctatus est cum illo, et volebat illum tenere et comprehendere. Luctabatur ille; praevaluit, et tenuit; cum teneret, non dimisit nisi benedictus. Dominus det, fratres, explicare tantum mysterium. Luctatur, praevalet; et vult benedici ab eo cui praevaluit. Quid est ergo quod luctatur, et vult tenere? Ait Dominus in Evangelio, Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud . Hoc est quod dicebamus iamdudum: Luctare, ut teneas Christum, ut diligas inimicum (Supra, n. 3). Tenes enim Christum hic, si inimicum dilexeris. Et quid dicit ipse Dominus, id est, angelus in persona Domini, cum praevaleret, et teneret eum? Tetigit latitudinem femoris eius, et exaruit, et ideo claudicabat Iacob. Dicit ei: Dimitte me, iam enim mane est. Et ille: Non te dimitto, nisi benedixeris me. Et benedixit illum: quomodo? Mutando illi nomen. Non vocaberis Iacob, sed Israel: quoniam praevaluisti cum Deo, praevalebis et cum hominibus . Ista benedictio est. Videte unum hominem: ex parte tangitur, et arescit; et ex parte benedicitur. Ipse unus homo ex parte aruit, et claudicat; et ex parte benedicitur, et viget.