monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 5, 5
Attendite mysterium. Ecce Iudaeus servus est Christiani. Et hoc manifestum est, et implevit orbem terrarum, sicut videtis, Iacob. Et ut noveritis quia de futuro dicebantur ista, considerate ipsam historiam, et videte quia non sunt impleta in ipsis duobus, Maior serviet minori . Ditatus enim legitur Esau multum, et regnare coepit in tota abundantia . Ille autem Iacob, ut pasceret oves alienas. Et cum coepisset redire, et timere fratrem suum, sicut modo legebatur, mittit munera nescio quanta pecorum, mittit et servum qui dicat, Ecce munera fratris tui . Noluit eum videre, priusquam muneribus placaret; et postea illum acceptis muneribus vidit. Et cum ad eum Iacob venisset, adoravit eum a longe . Quomodo ergo, Maior serviet minori, quando minor videtur adorare maiorem? Sed ideo ista in historia non sunt impleta, ut intelligantur de futuro dicta. Minor filius accepit primatum, et maior filius perdidit primatum. Ecce Iacob implevit terram, tenuit gentes et regna. Iussit imperator Romanus, iam Christianus, ut ad ipsam Ierusalem non accederent Iudaei . Et sparsi per orbem terrarum, facti sunt quasi custodes Librorum nostrorum. Quomodo servi, quando eunt in auditorium domini ipsorum, portant post illos codices, et foris sedent; sic factus est filius maior filio minori . Nam aliquando movent aliqua in Scripturis; et de Iudaeorum codicibus certi aliquid cognoscitur. Ideo ergo sparsi sunt, ut nobis Libros servent. Maior ergo minori servit. Videte enim cum quanta dignitate sit populus Christianus, et in quanta defectione sit populus Iudaeorum. Quando forte ausi sunt vel modicum movere se contra Christianos, quae illis contigerint audistis in recenti tempore. Ergo modo verum est, Maior serviet minori. Quomodo ergo illa benedictio, Erit tibi a rore coeli et a fertilitate terrae? Quomodo minorem, sic et maiorem benedixit. Sed maiori dictum est, Et eris servus fratris tui. Et erit hoc, cum solveris iugum eius a cervice tua. Quanti sunt qui solverunt iugum a cervice sua, et facti sunt fratres nostri. Quanti Iudaei crediderunt, attendite. Et modo, si quem Iudaeum inveneris, et evangelizaveris illi Dominum Iesum Christum, et crediderit, nonne solvit iugum a cervice sua? Et quanta hoc fecerunt primis temporibus fidei millia? Omnino qui tunc crediderunt, sicut legimus, ex servis facti sunt fratres et cohaeredes.