monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 5, 4
Et ideo Iacob ille, qui modo lectus est, populum significat christianum: ipse est enim minor filius; quia populus Iudaeorum Esau est. De Iacob quidem nata est gens Iudaeorum, sed in figura magis Esau Iudaei intelliguntur: quia populus maior reprobatus est, populus autem minor primatum accepit. Cum etiam in utero luctarentur, et taedium mater pateretur, quia impellebantur viscera eius, ait: Quid mihi sic? Melius mihi erat sterilitas, quam ut hoc paterer. Dictum est ei a Domino, quod duo populi in utero eius confligerent, et duae gentes, et quia maior serviet minori . Quod dictum est cum in utero essent, hoc dictum est iterum in benedictione Isaac, cum benediceret minorem; putabat autem se benedicere maiorem. Personam Legis ferebat Isaac. Videtur Lex data Iudaeis: et ipsum regnum datum est Christianis. Attendite quia Lex videtur regnum promittere. Iudaeis dicitur, Propterea auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti iustitiam . Auferetur ab Esau, et dabitur Iacob. Hirsutus natus erat et pilosus Esau, id est plenus peccatis; haerebant in illo peccata: ille autem ut acciperet primatum, accepit pelles haedorum in brachiis; et sic illum benedixit pater, palpans brachia ipsius, et inveniens hirsutum. Sed illi capilli et peccata portabantur a Iacob, non haerebant in Iacob. Sic ergo et Ecclesia Dei aliena peccata portat, non sua, tolerans usque in finem; sicut et Dominus Iesus Christus aliena portavit. Et benedixit minorem pater. Et quomodo benedixit? Mysterium sanctum, quales futuri erant . Volunt enim oculos acutos Scripturae. Benedixit filium suum minorem: et videtur deceptus quasi benedixisse alium pro alio. Venit ille qui ierat ad venationem, apportans quod pater iusserat, et dicit: Pater, manduca, sicut voluisti. Dixit Isaac: Quis es tu? Et ille: Ego sum Esau filius tuus maior. Et dicit: Ergo tu es Esau? Quis est autem iam qui attulit mihi escam, et manducavi, et benedixi illum, et benedictus est ? O irasci deceptori! o irasci fallaci! Imo dic: Quare me decepit? quare me fefellit? tollat benedictionem illam frater ipsius, et sit in malis. Nonne clamat haec res in mysterio facta, ut maior serviat minori? Accipit ergo talem et ipse benedictionem. Sed subiunxit: Eris servus fratris tui. Cum ille diceret, Numquid finitae sunt benedictiones? benedic et me; ait, Cum illum talem feci, tibi quid habeo dare? Et dixit: Benedic et me, pater. Et extorsit, et accepit benedictionem prope similem, a rore coeli et fertilitate terrae omnem abundantiam. Et subiecit statim, Et servies fratri tuo. Et erit tibi sic, cum solveris iugum eius a cervice tua. Quid est illud quod dictum est, Et erit tibi sic, cum solveris iugum eius a cervice tua; nisi quia ostendit illos, quos Esau praefigurabat, sic esse peccatores, ut in potestate haberent, et in libero arbitrio, mutari et fratri coniungi ?