monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 5, 2
Accedunt multi, et modo tempus est ut in nomine Dei festinent accipere gratiam Baptismi, credentes dimitti sibi omnia peccata quae antea commiserunt, prorsus omnia; et exire inde nihil debentes Domino: quemadmodum servus ille, qui rationem reddebat domino suo, et invenit illum debere decem millia talentorum; sic tamen recessit nihil debens, non quia nihil ipse debebat, sed quia ille misericors erat, dimisit omnia, et debitorem absolvit. Et tamen, fratres, quomodo nos terruit vehementer idem ipse servus? Quia noluit dimittere conservo suo, vel differre solutionem centum denariorum, replicavit illi dominus decem millia talentorum, quae illi dimiserat . Hi ergo qui exituri sunt de Baptismo nihil debentes, et absoluti omnibus peccatis, caveant ne si quis in illos peccaverit, et noluerint ipsi dimittere, non solum deinceps non illis dimittatur, sed etiam omnia quae dimissa fuerant, replicentur. Nemo ergo dicat: Quis istud facit, aut quis istud fecit? Dicendo sibi istud homines moriuntur. Dilige inimicum tuum, dicit Dominus: et tu, Quis istud facit? Quia ipse non fecit, putat quia nemo potuit facere. Res in corde est: unde vides quis illud facit? Putas enim quia non dimisit ille qui clamat? Forte enim aliquando clamat aliquis, et iubet caedi hominem, et putas quia non dimisit. Quare? Tu quando caedis filium tuum, tenes odium in corde tuo? Ergo res in corde est: solus Deus videt si dimissum est. Aliquando enim non caedit aliquis, videtur parcere manu, et saevit in corde, et optat male homini intus, et vult eum necari: tenet contra illum malam voluntatem, quamvis nihil illi corporaliter reddere videatur. E contra sunt, qui corporaliter videntur quasi reddere; sed corporalis illa correptio quasi dilectio est : ad bonam vitam vult illum pervenire; et tanto magis vult eum corripi, quanto illum amat. Sic et Deus numquid non nos diligit? non ad hoc nos hortatur, ut diligamus inimicos nostros, ut quomodo possumus, similes illi simus? Nam sic dixit: Estote autem vos perfecti, sicut Pater vester qui in coelis est; qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos . Quanta ergo dilectio est in Domino, quando pro peccatoribus et impiis Christum crucifigendum misit, et pretio sanguinis eius nos redemit, qui ei inimici eramus, amando ea quae fecit pro eo qui fecit? Cum ergo ista faceremus, misit Deus, sicut Apostolus dicit, Filium suum ; et eum pro nobis impiis, ab aliis impiis occidendum tradidit. Et si nondum fidelibus tantum munus datum est, quid ergo servatur fidelibus? Ecce quomodo Deus diligit homines. Attendamus, fratres; numquid non illos flagellat? numquid non illos corripit? Si non illos corripit, unde fames? unde aegritudines? unde pestilentiae et morbi? Omnes enim istae correptiones Dei sunt. Sicut ergo ille diligit, et tamen corripit: sic et tu, si habes aliquem in potestate, quamvis serves affectum dilectionis, noli tamen negare flagellum correptionis. Quia si negaveris, non tenebis dilectionem: quia ille moritur in peccatis, qui forte correptus ea relinqueret; et magis tibi imputatur verum odium.