monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 5, 1
Haec maxime regula disciplinae necessaria est viro christiano, ut verbum Dei audiat, cum est in hoc saeculo, ut attendat eum qui venit saeculum salvare primo per misericordiam, et postea discutere per iudicium . Et ideo Dominus noster Iesus Christus imitandum se nobis praebuit; ut quoniam christiani sumus, aut ipsum imitemur, aut alios qui eum imitati sunt. Sunt enim quidam eorum qui christiani vocantur et non sunt, quos partim digessit Ecclesia, tanquam stercora; ut sunt omnes haereses, et omnia schismata, quae etiam comparantur sarmentis infructuosis de vite praecisis, et paleis quas ante ventilationem de area ventus rapit: sunt autem alii, qui intus mali sunt, et ipsa communione catholica continentur; quos necesse est toleret christianus bonus usque in finem, quia ventilatio messis huius areae non erit nisi dies iudicii. Haec semper cantavimus vobis, et in nomine Christi arbitramur quia haerent pectoribus vestris. Istae lectiones quae vobis leguntur, numquid modo primum vobis leguntur, et non eaedem quotidie repetuntur? Sicut autem lectiones Dei quotidie opus est ut repetantur, ne saeculi mala et spinae nascantur in cordibus vestris, et effocent semen quod ibi seminatum est: sic oportet et sermonem Dei vobis semper repeti, ne obliti dicatis vos non audisse, quod dicimus nos dixisse.