monumenta.ch > Augustinus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 36
Haec vobis, fratres, pro magnitudine mysteriorum forte pauca; pro tempore tamen et pro viribus nostris et pro vestris multa dicta sunt: et si forte enucleatius haec quaestio discussa non est, partim tamen magna mysteria, quae postea si tractentur, inveniuntur . Date veniam et angustiae temporis, et viribus nostris, et capacitati vestrae. Vultis plus capere, crescite: vultis crescere, bene vivite. Qui enim non vult bene vivere, non vult crescere. Has vobis epulas exhibuerit Dominus Deus noster per natalitia martyris sui Vincentii. Vincentius nomen victoriae est. Amate autem, ut vincatis: non enim deest persecutio; diabolus persecutor est, nunquam defit occasio coronae: tantum miles Christi intelligat pugnam, et sciat quem vincat. Numquid quia non te urget hostis manifestus corporis, non te urget persecutor occultus illecebris carnis? Quanta suggerit mala? quanta per cupiditatem, quanta per timorem? Quibus illecebris persuadet ut eas ad sortilegos, ad mathematicos, quando dolet caput? Qui dimittunt Deum, et eunt ad ligamenta diabolica, victi sunt a diabolo. Contra si cui suggestum fuerit, secundum corpus fortasse efficere remedia diaboli, unde alius sanatus esse dicitur, quia accepto ab illo sacrificio suo, deserit persequi corpus, quia cor obtinuit: ergo cuicumque suggesta fuerint ista remedia scelerata, et dixerit, Moriar potius, quam talibus remediis utar; si vult Deus, flagellat et liberat me; si novit quia necessarium est, liberet me; si autem scit quia debeo exire de hac vita, sive contrister, sive laeter, sequar voluntatem Domini. Ecce enim post parvum tempus qua fronte exiturus sum ad Dominum? Non enim hoc mihi praestant remedia diaboli, quod praestat Deus, vitam aeternam. Quare ergo damno animae meae emo paucos dies corpori meo? Qui haec dicit, et non it, nec applicat cor suum ut faciat mala remedia, utique vincit. Unam rem dixi exempli gratia; videtis certe iam quanta diabolus suggerit. Vides illum certe languere, vides anhelantem in lecto, vides vix moventem membra, vix moventem linguam, lassus iste diabolum vincit. Multi coronati sunt in amphitheatro pugnantes ad bestias: multi in lecto vincentes diabolum coronantur: videntur non se movere posse, et intus in corde tantas vires habent, tantam pugnam exercent. Sed ubi est occulta pugna, ibi occulta victoria.