monumenta.ch > Augustinus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 35
Quare autem sugillatus Isaac benedixit? Iam enim necessitate, iam coactus pater eius dixit illi, Ecce ab ubertate terrae erit tibi habitatio et a rore coeli. Et ne ideo te putes bonum, In gladio tuo vives, et fratri tuo servies. Sed ne de te desperes, quia potes te corrigere, Erit autem, cum deposueris et solveris iugum de collo tuo. Ecce ab ubertate terrae et a rore coeli accipiet; sed Isaac sugillatus proiicit illi benedictionem, non dat. Nonne fit modo in Ecclesia malis hominibus, qui volunt perturbare Ecclesiam, ut tolerentur ad necessitatem ipsius pacis, ut admittantur, ut habeant Sacramenta communia? Et aliquando scitur quia mali sunt, et convinci forte non possunt ut emendentur et degradentur; ut excludantur, ut excommunicentur, non possunt convinci. Si institerit aliquis, aliquando itur in disruptiones Ecclesiae. Cogitur gubernator Ecclesiae tanquam dicere, Ecce ab ubertate terrae erit tibi, et a rore coeli: utere Sacramentis, tibi manducas iudicium, tibi bibis iudicium: Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit . Nosti quia admitteris ex necessitate pacis Ecclesiae, non habes in corde nisi perturbationes et divisiones. Ideo in gladio tuo vives: nam in eo quod accipis a rore coeli, et ab ubertate terrae, non ibi vives ; non enim hoc te delectat, aut suavis est tibi Dominus. Si enim hoc te delectaret, et suavis tibi esset Dominus, imitareris humilitatem Domini, non superbiam diaboli. .] Quamvis sit tibi ista communio a rore coeli et ab ubertate terrae; tamen in gladio tuo vivis, seditionibus et dissensionibus aut gaudes aut terreris. Muta ergo te, et tolle iugum a collo tuo.