monumenta.ch > Augustinus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 34
Ergo, fratres, qui se dividunt, ipsi habent gladium divisionis, et in gladio suo moriuntur, et in gladio suo vivunt. Sed quia verum dixerat Dominus, Qui gladio percutit, gladio morietur ; videte illos, fratres mei, qui se ab unitate praeciderunt, in quot frustra praecisi sunt. Nostis quot partes fecit pars Donati, nec arbitror latere Sanctitatem vestram, quia qui gladio percutit, gladio peribit. Dictum est illi, In gladio tuo vives. Sic et illi qui non recesserunt ab Ecclesia, et tales sunt, quales si foris essent. Qui enim amant honores suos in Ecclesia, omnino tales sunt; qui amant in Ecclesia commoda sua saecularia, et ipsi palea sunt; sed ventus deest, ideo non volant de area: hoc est quod dico breviter, tentatio deest, nam volarent de area. Denique quando contra illos aliquid egerit Ecclesia, quomodo facile se praecidunt? quomodo facile extra colligunt, et nolunt dimittere principatum suum? quomodo pro ipso principatu mori volunt? quomodo tenere volunt sub se plebes, et non dimittere plebes unitati Christi? quomodo volunt facere oves suas, quas suo sanguine non emerunt, et ideo viles habent, quia non emerunt? Quid opus est hinc diutius disputare? Attendite illos per universam Ecclesiam, videte tales, et eos qui intus sunt, et eos qui inventa occasione de area volaverunt, et volunt secum trahere grana; sed grana vera et plena tolerant paleam, et manent in area usque in finem, quousque veniat ultimus ventilator: sicut ille cum pellibus haedinis toleravit aliena peccata, et meruit accipere benedictionem paternam.