monumenta.ch > Augustinus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 33
Intendat Sanctitas vestra quod dicimus. Illi autem Esau non sunt datae gentes: quia omnes carnales, qui sunt in Ecclesia, aut divisi sunt, aut faciles sunt ad divisionem. Ecce pars Donati inde facta est, inde est, de ipsis carnalibus carnaliter sentientibus. Carnales erant: sed quia quaesierunt honorem suum, vel patientiam perdiderunt, invenerunt aditum, et divisi sunt: amaverunt honorem suum, multum ei tribuerunt, typho superbiae tumuerunt, non habuerunt tolerantiam, id est, non habuerunt charitatem. Scriptum est enim: Charitas omnia tolerat, omnia sustinet; non aemulatur, non inflatur, non agit perperam . Itaque quidquid aliud haberent, quia illud non habebant per quod prodest quidquid habetur, diviserunt se. Et quotquot haereses vel praecisiones et schismata facta sunt, per hos carnales facta sunt. Aut enim carnaliter senserunt, et fecerunt sibi imagines phantasmatum suorum, et erraverunt, et reprehendit eos fides catholica; et cum arguerentur, exclusi sunt foras pondere suo: aut invenientes sibi lites et simultates cum hominibus, diviserunt se. Qui se ergo diviserunt, nisi ad quos pertinet gladius ille, de quo dictum est, In gladio tuo vives? Non quia gladius non accipitur in bono: nam quemadmodum dicta sunt illa superiora, id est quomodo accipitur lapis ille, et ad firmitatem propter Christum, et ad reprehensionem propter stultum; quomodo leo dictus est Christus propter aliud, et leo dictus est diabolus propter aliud: sic accipitur gladius aliquando in bono, aliquando in malo. Sed hic non sine causa non datus est Iacob, sed datus est Esau: nisi quia aliquid mysterii significatur in gladio . Quomodo et ipsa servitus non est aliena a mysterio; id est, quod dictum est, Servies fratri tuo: nam et hoc in magno mysterio dictum est.