monumenta.ch > Augustinus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 32
Cum ad ambos pertineant ista, non tamen pertinent omnes gentes nisi ad spirituales, quia ipsi pertinent ad Ecclesiam, quae implevit totum orbem terrarum. Attendite, fratres, et discernite quantum potestis, vel quantum vobis Dominus dat. Omnis spiritualis videt quia Ecclesia per totum orbem terrarum est una, vera, catholica, et nihil sibi arrogat, et tolerat peccata hominum, quos non potest purgare de area dominica, antequam veniat ille ultimus ventilator, qui falli non potest, ut purget aream suam, et frumentum mittat in horreum, paleas autem det ad comburendum : quia ipse habet excludere paleam, et segregare a frumento, et praeparare horreum tritico, paleis ignem. Itaque quia novit, tolerat peccatores in fine separandos. Per omnes gentes peccatores et omnes carnales mixti sunt spiritualibus, et serviunt eis: spirituales autem non serviunt; quia de illis proficiunt, cum ipsi deficiunt. Attendite, fratres mei; dicam, si possum, et non timeam, non tacebo: urgeor enim ut dicam: etsi mihi forte aliqui succensuerint; sed dent veniam, timeo enim, ut dixi; timori dent veniam. Christus neminem timuit: nos autem Christum timendo non parcimus, ne nobis, dum tales nolumus contristare, ille non parcat. Quid velim dicere dignamini audire, et intentissime advertere. Acceperunt ambo a rore coeli et ab ubertate terrae, Iacob et Esau; ambo illud habent quod iam diximus, quod novimus, quod nostis: sed ut serviant ei gentes, non accepit nisi Iacob; quia carnales in Ecclesia per totum orbem terrarum non serviunt nisi spiritualibus. Quare? Quia de illis proficiunt spirituales. Nam ideo carnales homines servi dicuntur: et si quod nolunt faciunt, prodest tamen spiritualibus mala conversatio carnalium; quia et ex eadem conversatione proficiunt, et per tolerantiam coronantur.