monumenta.ch > Augustinus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 31
Sunt mali in Ecclesia pertinentes ad Esau: quia et ipsi filii Rebeccae, filii matris Ecclesiae, de utero ipsius nati, et pilosi in peccatis carnalibus perseverantes, de illius tamen utero nati. Habent ergo a rore coeli, et a fertilitate terrae: a rore coeli omnes Scripturas, omnem sermonem divinum: a fertilitate vero terrae, omnia visibilia Sacramenta; visibile enim Sacramentum ad terram pertinet. Haec omnia communia habent in Ecclesia et boni et mali. Nam et ipsi habent et participant Sacramentis: et quod norunt fideles, a tritico et vino. Et habent de rore coeli : quia super omnes descendit sermo Dei de coelo. Venit sermo Dei, et irrigat: sed qui irriget, et quid irriget, attende. Nam et illos irrigat et illos, bonos et malos: sed illi bonam pluviam in radicem spinarum convertunt; illi autem ad fructum bonum pluviam trahunt. Nam simul pluit Dominus super segetem et super spinas; sed segeti pluit ad horreum, spinis ad ignem: et tamen una est pluvia. Sic Verbum Dei omnes compluit. Videat quisque qualem radicem habeat; videat quisque quo trahat pluviam bonam: si eam trahit, ut generet spinas, numquid ideo pluvia Dei accusanda est? Antequam veniat ad radicem, dulcis est pluvia illa; dulce est verbum Dei, donec veniat ad cor malum, et convertat ad fraudem suam pluviam Dei, convertat ad hypocrisim, convertat ad radices malarum concupiscentiarum, ad perversitates et depravationes suas. Incipit quidem generare spinas, sed de pluvia bona: habet enim a rore coeli. Et quoniam non excluduntur omnes mali a Sacramentis Dei, habet et ab ubertate terrae, quod norunt illi, qui iam voluerunt esse participes mysteriorum fidelium.