monumenta.ch > Augustinus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 30
Respondit autem Isaac (pater sane Esau non est osculatus , et ait illi, Ecce a fertilitate terrae erit habitatio tua , et a rore coeli desuper. Dixit hoc et illi, ab ubertate terrae, et a rore coeli: hoc ergo commune est Iacob et Esau. Quid est proprium Iacob? Servient tibi gentes. Quid est proprium Iacob? Omnes fratres tui tibi servient: et qui te benedixerit, benedictus erit; et qui te maledixerit, maledictus erit. Habet et iste nescio quid proprium, quod non dictum est Iacob: Et in gladio vives, et fratri tuo servies. Sed ne tolleret liberum arbitrium (iam hinc et hesterno diximus), adiecit, Erit autem, cum deposueris et solveris iugum de collo tuo. Quid est, Erit autem, cum deposueris et solveris iugum de collo tuo ? Liberum tibi est, si volueris, converti: non quasi duo eritis, sed unus Iacob. Omnes enim qui convertuntur ab Esau, ad Iacob pertinent. Similitudo unum facit, dissimilitudo facit diversitatem. Quid ergo? A rore coeli, et a fertilitate terrae, ambo habent. Servient tibi gentes et fratres tui et filii patris tui, solus Iacob habet. In gladio autem tuo vives, solus Esau. Quiddam commune habent, quaedam singuli.