monumenta.ch > Augustinus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 29
Respondit autem Isaac, et dixit ad illum, Dominum illum tuum feci: non enim aliud potuit accipere Esau quod dictum est, Et omnes fratres eius servient illi: tibi autem quid faciam, fili? Et dixit Esau ad patrem suum: Benedic tamen et me. Cum strangulatus esset Isaac: id est, cum coactus esset. Magna res, magnum sacramentum, utinam capiamus: coactus benedicit, et tamen benedicit; et quod benedicit, verum est, sed tamen coactus benedicit. Quid sit hoc, attendite. Videamus ipsam benedictionem, et intelligamus quid sit coactum benedicere.