monumenta.ch > Augustinus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 28
Supplantatio enim vocatur Iacob. Et nec ipsa supplantatio inanis est: quia in figura accipitur, quomodo dolus. Non enim iam erat tanta malitia in fratre, ut vellet supplantare fratrem suum. Tunc enim dictus est supplantator, quando manu fratris sui nascentis pedem tenuit: tunc supplantator est dictus . Supplantatio autem carnalium, vita spiritualium est. Omnes enim carnales, cum in Ecclesia invident spiritualibus, supplantantur, et fiunt peiores. Audi Apostolum hoc ipsum dicentem, maxime quia ibi commemoravit odorem, quem hic expressit Isaac, dicens, Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Ait ergo Apostolus, Christi bonus odor sumus in omni loco: et adiecit, Aliis quidem odor vitae, in vitam; aliis odor mortis, in mortem: et ad haec quis idoneus ? id est, ut intelligat quomodo odor mortis sumus in mortem hominum, nulla nostra culpa. Ambulant etenim vias suas spirituales, nihil aliud norunt quam bene vivere: et qui innocenter viventibus invident, faciunt peccata gravia, unde illos puniat Deus; et fit eis ille odor in mortem, qui est aliis odor ad vitam. Nam ipse Dominus prius factus est odor bonus ad vitam credentibus, et odor malus ad mortem persequentibus. Quia enim multi illi crediderant, inviderunt Iudaei, et fecerunt tantum scelus occidendo innocentem, Sanctum sanctorum: quod si non facerent, ad mortem eis non valeret bonus odor Christi. Ergo supplantatus est Esau in benedictione patris .