monumenta.ch > Augustinus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 26
Ager iste, Ecclesia est. Probemus quia ager est Ecclesia. Audi Apostolum dicentem fidelibus: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis . Non solum ager est Ecclesia, sed et agricola Deus. Audi ipsum Dominum: Ego sum vitis, vos sarmenta, et Pater meus agricola est . In hoc ergo agro laborans operarius, et sperans mercedem sempiternam, ipse Apostolus nihil sibi arrogat, nisi quantum decet operarium. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. . Quomodo servavit humilitatem, ut ad Iacob pertineret, ut ad ipsum agrum, id est, Ecclesiam, ne amitteret stolam, cuius odor erat sicut odor agri pleni, et transiret ad superbiam Esau, carnaliter intelligens et typho plenus? Olet ergo ager de veste filii: sed non ager ille ex se aliquid est, ideo adiecit, quem benedixit Dominus. Et dabit tibi Dominus de rore coeli desursum, et ab ubertate terrae, et multitudinem frumenti et vini: et servient tibi gentes, et eris dominus fratris tui, et adorabunt te filii patris tui. Qui maledixerit te, maledictus erit; et qui benedixerit te, benedictus erit . Haec benedictio Iacob: si non benediceretur et Esau, nulla esset quaestio: benedicitur et ipse, sed non ipsa benedictione; nec tamen ab hac penitus aliena.