monumenta.ch > Augustinus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 4, 24
Quare unam? Aderit Spiritus sanctus, ut dicam, et intelligatis. Videamus ipsas benedictiones, qualem benedictionem accepit Iacob, et qualem benedictionem accepit Esau. Ipse Isaac ad Iacob: Tu es filius meus Esau? Respondit Iacob: Ego. Et dixit: Appone mihi, et manducabo de venatione tua, fili, et benedicat te anima mea, antequam moriar; sed admove mihi osculum. Illum non est osculatus : a pace coepit huius benedictio. Quare osculo confirmavit pacem? Quia et ille propter pacem portabat aliena peccata. Et accessit, et osculatus est eum: et odoratus est odorem vestis eius. Stolam enim habebat fratris sui: id est, dignitatem primogenitorum, quam ille perdiderat, iste habebat. In isto iam bene olebat, quod ille male perdiderat. Odoratus est odorem vestis eius, et benedixit eum, et dixit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Odorem vestimenti accepit, et dixit odorem agri. Intellige Christum in mysterio interiori, et intellige vestem Christi Ecclesiam.